FERETRUM

FERETRUM
FERETRUM
a ferendo, Gr. φορεῖον, capulus erat, in quo defuncti cadaver, ad sepulturam efferrimos. Quod munus propinquioribus virilis sexus apud Romanos incum bebat, Serv. Itaqueve filii interdum parentes, et fratres sorores interdum elatas funere deferebant: nonnumquam servi libertate donati, plerunqueve Senatorii, Praetorii, et Consulares, quiqueve amplissimis functi erant honoribus, Imperatorum ac Consularium virorum Feretrum detulêre. Quare Pauli Aemilii, qui de Macedonia triumphavit, legati Macedonum, et Sullae Dictatoris loculum Senatores ac Virgines sacrae extulêrunt: Metello vero filii tres Consulares, duo Triumphales, unus Censorius, et alter Praetor lectum subiêre: Ita enim proprie vocabatur, in quo ditiores, tubis praecinentibus, efferebantur. Quod si defunctus tenuioris esset Fortunae, a Vespis seu Vespillonibus, ad tibiae cantum, portabantur etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Apud Athenienses, postridie collocationis, ὡς ἐφάνη ῥοδοδάκτυλος ἠως, quamprimum apparuit roseos digitos habens Aurora, ut Homer. ait, defuncti cadaver in feretro, a certis hominibus, quos Euripid. in Alcest. v. 607. προσπόλους vocat, cum ait:
——— ——— ΠροΣπολοι
Φέρουσιν ἄρδην πρὸς τάφον τε καὶ πυράν,
efferrisolebat. Quemadmodum idem alibi de Rheso, ab Ulysse interfecto, voce φοράδην utitur. Haec de adultis. Infantes quod attinet, cos aute deutes natos necussere, teste Plin. l. 7. c. 16. nec integros in loculis reposuêre. Hinc locus, ubi sepeliebantur, Suggrundarium dictus, caput solum cum gemino osse ut plurimum in urnula continebat; cuius formam Ioh. Baptista Suarezius in Antiqq. Gaditanis ex aere exhibet. Grandiores natu sarcophago seu feretro integris corpotibus, in loco communi vel ante aras, postquam illi ante Auroram, quasi a die rapti, cum facibus funeralibus et ad tibias elati essent, condebantur. Unde apud Gruter. Inscript. p. 689. L. Iulii Marcelli, qui vixisse dicitur Ann. V. Diebus XXXI. Corpus. integrum. conditum. sarcophago. legimus. Vide Thom. Bartholin de Puerp. vett. et hîc passim, ubi de Arcis et Capulis sepulchralibus, item ubi de ritu in Lectis efferendi mortuos: nec non in voce Loci, item Loculi et Sarcophagus; ut et ubi de Funerali velo, ac vocib. Ostrum, Pallium, Ponderandi ritus. plura vero hanc in rem apud Georg. Fabric. in sua Roma c. 21. ubi inter alia. Faciendorum, inquit, loculorum, et urnarum condendarum, non admodum diversa ratio fuit, cum in Urbe, tum in reliqua Italia, atque etiam Graecia. Marlianus scribit, antea concamerata fossiombus esse aperta, in campo Esquilino quaedam unius testudinis, quaedam duplicis concamerationis, ita vi ex superiore in inferiorem descenderetur. Pavimenta interdum vermiculata; in partetibus circumcirca loculos exstitisse, singalos cum binis urnis. Alia quoque fuisse antes plurum parietum modico intervallo distantium, in quibus totidem urnas fuisse contiguas, et exiguo spatio rursus alias, hisque alias impositas: has pauterum, illas divitum fuisse opinatus. Et paulo post, Inter Puteolos, et Atellam, pulcherrimum mommentum est, quod Arcum cellae nominant. Parietes eius tetragom, cum laqueari vermiculato: in cuius media Centauri imago puerum vehentis. Loculi ultra sexaginta, medii ampli, fortasse Patronorum: Laterales contracti, libertorum sibertarumque etc. Adde Ioh Kirchmann. de Funeribus. Apud Ecclesiae Rom. Scriptores, Feretra, reliquias Sanctorum cominentia, ad colligendas eleemosynas, in reaedificationem aedium sacrarum, aut in alias necessitates, cum processionibus circumlata, non semel legere est. Quas processiones ad offerendum vocat Aegidius Aureae Vallis in Hist. Ep. Leod. c. 55. apud C. du Fresue Gloss. Vide et supra, Absida. A' Feretri similitudine, Hebr. ajis vel as, Arab. naas, dicitur sidus Ursae maioris, et minoris, Feretrum maius, et minus. E' septem enim stellis, e quibus constant singulae, quatuor in quadrum digestae q. feretrum constituunt, et tres sequentes, quae nobis sunt cauda ursae, Arabes feretri filios aut filias appellant, qui comitantur funus. Unde apertus iam sensus loci est, qui hactenus erucem Interpretibus fixerat, Iob. c. 38. v. 32. An seu feretrum deduces cum filiis suis? Ubi inter alios Paraphrastes Chaldaeus, Et gallinam cum pullis suis deduces? quam Graeci Pleiades, Latini Vergilias, Galli Pulicinariam, vocant. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 16. uti de Feretri apud Hebraeos, adversus peieraturos, usu, infra ubi de Periurio. Scotiae Reges.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Ferĕtrum — (lat.), 1) Trage; daher Feretrĭus, Beiname des Jupiter, weil ihm die den feindlichen Feldherren abgenommenen Waffen auf einem Feretrum zugebracht wurden; bes. 2) Todtenbahre; daher Ferĕtri jus, Bahrrecht, s.d.; 3) Sarg …   Pierer's Universal-Lexikon

  • FERETRUM —    the shrine containing the sacred effigies and relics of a saint …   The Nuttall Encyclopaedia

  • feretrum — …   Useful english dictionary

  • CADAVERUM Cura — apud Romanos Graecosque. Corpus defuncti, postquam sollenni ritu oculi eius clausi essent, per intervalla conclamabatur primo, quod apud Graecos fiebat magnô aeneorum vasorum fragore, an ad Lemures Furiasque accendas, an ad iacentem, si forte… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • féretro — (Del lat. feretrum, instrumento para llevar.) ► sustantivo masculino Caja en que se deposita el cuerpo de un muerto para enterrarlo: ■ el féretro fue trasladado hacia el cementerio. SINÓNIMO ataúd * * * féretro (del lat. «ferĕtrum», utensilio… …   Enciclopedia Universal

  • feretory — [fer′ə tôr΄ē] n. pl. feretories 〚altered < ME fertre < OFr fiertre < L feretrum, a litter, bier < Gr pheretron < pherein, BEAR1〛 1. a portable reliquary 2. a place for keeping this * * * fer·e·to· …   Universalium

  • fierté — [ fjɛrte ] n. f. • 1080; de fier, d apr. lat. feritas 1 ♦ Vx Férocité. Courage, intrépidité. 2 ♦ Vieilli Caractère d une personne qui se croit supérieure aux autres, s enorgueillit d avantages réels ou supposés. ⇒ orgueil, présomption, vanité.… …   Encyclopédie Universelle

  • SANDAPILA — feretrum mortuorum seu loculus, in quo plebeicrum corpora portabantur ad rogum. Nempe, honestiores Romae efferebantur in lectis, torum Martial. vocat l. 8. Epigr. 44. v. 14. qui farciebatur papyrô, scitpô, aliâque materiâ combustibili,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESPA — I. VESPA Hebr. Gap desc: Hebrew communi cum crabrone nomine, quod mire pressa et constricta utrumque habet ilia, vespa inprimis, Graece σφὴξ dicitur, sicut crabro, qui vespâ maior atque alvô minus gracili, ἀνθρήνη; quam vis, fere promiscue… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Bier — Bier, n. [OE. b[ae]e, beere, AS. b?r, b?re; akin to D. baar, OHG. b[=a]ra, G. bahre, Icel barar, D? baare, L. feretrum, Gr. ?, from the same ?? bear to produce. See 1st {Bear}, and cf. {Barrow}.] 1. A handbarrow or portable frame on which a… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”